monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 7 > sectio 33 > habCod.Guelf.34Weiss..238 > bnf5226.327 > csg457.9 > sectio 8 > sectio 18 > sectio 6 > csg457.27 > sectio 24 > sectio 36 > sectio 26 > 27 > sectio 20 > sectio > sectio 1 > csg458.42 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 10
Respondit Gregorius. Hoc tua fraternitas (Grat., caus. XII, q. 2, c. 11) ex persona furis pensare potest, qualiter valeat corrigi. Sunt enim quidam qui habentes subsidia furtum perpetrant; et sunt alii qui hac in re ex inopia delinquunt: unde necesse est ut quidam damnis, quidam vero verberibus; et quidam districtius , quidam autem levius corrigantur.